Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 16: Versus 20

Ut nemini,etc. Supra adventum suum praedicare praecipit, hic ne dicant eum esse Jesum. Sed aliud est praedicare Christum, quod est commune nomen dignitatis: aliud Jesum, quod est proprium Salvatoris. Quasi dicat: Non prodest publice praedicari majestatem populis: qui visuri sunt me multa pati, quod tunc demum licebit, cum resurrectio potentiam Deitatis ostenderit.Jesus Christus.Salvator, ne scandalizarentur in eo quem paulo post visuri sunt conspui et crucifigi.
(* Traductions européennes)